

Liber Job*
Caput 3: Versus 20
Quare misero data est lux?[GREG. in lib. Job lib. 5.]Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit saeculi prospera, quae ab ea retrahunt.Quare misero data est lux,id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit:Et vita his qui, etc.Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine praeesse.